Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 194
Unproofread scanNot analysed yet
Aliter vero res euenire solet in cholericis, compactiori corporis habitu praeditis, &senibus, qui scabie magis sicca, aliisque pustulis &papulis, vel nulla, vel exigua humiditate plenis adficiuntur; &hi quidem propter largam humoris lentescentis progeniem &tubulorum cutis angustiam, a depresso naturae robore inductam, quod non modo omnium functionum segnitie, sed &praecipue pulsus tarditate ac debilitate, quae tardiorem sanguinis &humorum circuitum demonstrat, abunde satis se exserit. §. XVII. His itaque expositis, quae ad generaliorem cutis morborum tractationem pertinere visa sunt; proximum nunc est, vt specialius de veris causis agamus. Vera autem, proxima &immediata horum malorum causa nulla alia est, quam serum impurum, viscidum &acre, quod in tenuissimis cutis tubulis stagnando, nerueasque fibrillas lancinando, &leuem ibi inflammationem producendo, varias rosiones, pustulas &exulcerationes, efficere, adeoque singulos istos curaneos morbos cum omnibus hactenus enumeratis symptomatibus, excitare valet. Quam violentae autem &virulentae indolis sit corrupta illa sub cute stagnans materia, vel ex eo satis perspicue apparet, quod omnes fere grauissimi &lethales tam chronici, quam acuti morbi, iique potissimum in systemate neruosarum partium radicati materia eiusmodi virulenta ad habitum corporis propulsa possint solui, &eadem contra ad interiora repulsa excitari. §. XVIII. proDocet hanc veritatem ipsa experientia. Sic enim innumerae stant obseruationes auctorum fide dignissimorum, quae asthma spasmodicum, arthritidem, podagram, &alia plura mala per solam scabiem soluta, eademque ex scabie suppressa oborta commemorant.