Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 193
Unproofread scanNot analysed yet
Accedit &hoc, quod in iuuenili aetare &corporibus iunioribus, sanguinei maxime temperamenti, sanguis cum pinguibus, chylosis &nutritiuis partibus intime mixtus sit; atque hac ratione materiam &alimentum non modo sanis corporibus, sed etiam erosis &corruptis largius praebeat, quàm in senibus scorbuticis &cacochymicis, quorum sanguis multis particulis salino-sulphureis &viscidis lentescentibus solet esse repletus. Deinde vt sciamus, quam ob rem in certis locis certa proCutis adfedeant exanthemata, &in aliis superiora, in aliis truncum ctus certa aemagis &inferiora petant; silentio non praetermittendum esse tate certas partes occuarbitror vti plures alios morbos, sic quoque prauas cutis paspant. siones solemni fere modo, &quasi microcosmica lege secundum aetatis differentiam partes inuadere. Ita obseruamus, in infantili &puerili aetate fauos, achores, tineam capitis, ophthalmias purulentas epiphoras &serpigines squamosas in fronte &mento prodeuntes, admodum esse frequentes; in iuuenili &virili aetatis periodo scabiem, herpetem, aliaque vitia inprimis manus, brachia, dorsum occupare; &decrescente demum aetatis vigore, seu ingruente senio pruritum in ano, in scroto &perinaeo sentiri, atque psoram, lepram &elephantiasin cum erysipelate pedes vlcerosos reddere. Nolumus in praesentiarum notatu digni huius phaenomeni rationes fusius persequi, sed B. L. ad dissertationem nostram de aetatis mutatione, morborum cuusa &remedio dimittimus, vbi hanc ad rem pertinentia satis dilucide explicauimus. §. XVI. Materia pecTum quoque non sine fructu disquirendum est, vnde ve cantis diuerniat, vt in diuersis subiectis ipse vitiosus humor, qui prurigi sitas vnde? nosos &pustulosos cutis morbos sustinet, tum acrimonia tum glutinositate &reliqua sua consistentia mirum in modum differat. At vero, me iudice, huius rei ratio similiter a diuersa cutis, eiusque toni constitutione dependet. Hinc, vbi spongiosus, mollis &rarus cutis habitus, vt in sanguineis est, maior ichoris, saniei &materiae purulentae quantitas in vesiculis collecta conspicitur, quae exsiccata in squamas &crustas abit. Siquidem duplicis naturae humor in cute continetur &secernitur; alter mucosus, qui in spongiosis cellulis (Hossm. Syst. T. IV. P. 5.) lis corporis reticulati, cuticulae immediate suppositi intercluditur; alter sebaceus, qui ex cutaneis vasculis lacunisque sensim emittitur. Quando igitur neruosae fibrillae, quibus cuticula cuti iungitur, ab humore acri lancinantur &eroduntur, laxata epidermis in vesiculas minores sero salso repletas inflatur, quae postea in vlcuscula dehiscunt.