Latin
OBSERVATIO VIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 194-2
Unproofread scanNot analysed yet
Idem tulit fatum praesens virgo, quae ex mensium fluxu propter vitam sedentariam, potus inopiam &acidorum comestionem suppresso molestum maminae tumorem &vlcerosam labem obtinuit. Erat autem hoc vlcus benignae indolis, licet in comparatione cum aliis vlceribus curatu difficilius, quod vel ex eo vnice apparet, quia pus aluit &cicatricem recepit. Tantum enim abest, vt omnes partium glandulosarum tumores &exulcerationes in cancrum, seu malignum vlcus semper abeant; vt potius felici omine abscessum saepe benignum faciant, curationemque admittant. Id vero potissimum solet contingere in subiectis sanis, vegetis nullaque sontica, vel tamen facile emendanda humorum dyscrasia infectis; sicut quidem in nostra aegrota animaduertere licet, quae restituto mensium fluxu depuratisque paululum succis alacrior reddita vim morbi felix superauit. Plures obseruationes euolui possunt in obseruat. &responsis meis medicinalibus Tomo I. casu LVIII. &LIX. Tom. II. casu CIX. CLXXI. &alibi. CAPVI VII.