Latin
CRUVMSECIAL
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 295
Unproofread scanNot analysed yet
CRUVMSECIAL CERVM FISTVLOSO RVM CVRATIONE. THESES PATHOLOGICAE. Instituti I vlla externarum partium laesio medicis aeque ac chirur ratio. gis plurimum facessit negotii, summisque operandi difficultatibus pressa est, est profecto ipsa fistularum curatio. Nam praeterquam quod haec vlcera specie valde sint diuersa, admodumque difficile ab aliis vlceribus distinguantur; quam maxime etiam hoc accedit impedimentum, quod saepe in iis locis sedem occupent, vbi remediis &operationi, manu peragendae vel difficilis vel nullus plane datur accessus. Verum enim vero, quum frequentius hoc mali genus occurrat, plurimumque intersit, qua ratione rite cognoscatur, &ad sanationem perducatur; operae facere pretium existimo, si succinctam sed experientia fundatam de fistulis doctrinam huic operi subiungam. Fistularum Est autem fistula vlcus sinuosum, inueteratum, oblondefinitio. gum &circa orificia arctum, interius non minus quam exterius callosum, doloris maxime expers. Suum accepisse nomen videtur fistula a cauitatibus istis oblongis &induratis, quae in longum reptando, aliqua ex parte cum aliis arundinum vel fistularum cauitatibus conueniunt; vnde etiam a Graecis σύρινξ, a germanis eine Fistel, ein Roͤhr-oder Hohl-Geschwaͤr, ein sistulirter Schade non inepte hactenus appellari consueuit.