Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 199
Unproofread scanNot analysed yet
Vt nebula ac nubes paullatimque repit &omne Qua graditur conturbat &immutare coactat. §. XXIII. --mala ciPraeter haec, inter causas remotiores numerari debet mala borum inalimentorum digestio, quae fit, dum vel boni cibi in nimia congruorum quantitate deuorantur, vel incongrui, vt fere sunt carnes sal digestio sae, infumatae, suillae &porcinae, nimis pingues, dulcia, fructus horaei, vt pisa, fabae &c. adsumuntur: quo etiam varia potus genera, inprimis vina acida, cereuisiae austerae, &ipsae aquae impurae pertinent. Tali enim ratione non possunt non multae cruditates viscidae, salsae &acres in primis viis accumulari, quae in sanguinem delatae non satis intime miscentur &digeruntur, nec per colatoria, inprimis per cutis cribrum satis depurantur: unde sanguis, ob difficiliorem circuitum, cacochymicus redditur. Inque eo magis euenit, si praeter ani-animi pathemata mi pathemata, vt tristitiam &anxiam sollicitudinem, quae &vitae gemagnam in remorando &incrassando sanguine potentiam obnus tinent, etiam vita deses &sedentaria coniungitur: quare etiam textores &sartores foeda scabie manuum, imo crurum &tibiarum crustosa cum facie pallida &corpore subtumido, ob vitae genus agreste &motus omissionem, frequentius laborant. §. XXIV. Prognosis, quam nunc paucis expendere volumus, sePrognosis cundum adfectuum varietatem ipsa variat. Et primo quidem sciendum est, semper facilioris esse sanationis scabiem per contagium communicatam, quae superficialiter tantum inhaerens non adeo profunde cutim occupat, quam illam, quae ex indigena sanguinis &humorum dyscrasia originem sumsit. Melior quoque &leuior esse solet humida scabies, eaque praesertim non adeo diffusa, quam sicca pruriginosa: siquidem haec dies noctesque intolerabili fere pruritu aegrotantes fatigat, &somnum interrumpendo vires debilitat. Patientia itaque iniungenda est, quoniam tanta impuritas laticis serosi, acris &lixiuiosi non tam subito temperari, dilui, corrigi &blande educi potest.