Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 200
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde, omnes externi habitus adfectiones adhuc recentes faciliorem recipiunt sanationem, quam quidem inueteratae, temporisque diuturnitate &aegrorum incuria confirmatae: eaedemque iterum faciliori negotio in iunioribus, ob liberiorem transpirationem, quam in aetate prouectioribus sanantur; vtpote qui, CELSI effato, longis morbis quam maxime patent. Quae ex interna viscerum labe oriuntur cutis vitia, non modo difficilius, &nonnisi sublata visceris corruptela tolluntur, sed facile quoque renouantur &repullulant; imo nonnunquam in hecticam &hydropem degenerant. Vnde facile iudicare licet, quale ferendum sit praesagium, si tales morbi post febres intermittentes, variolas, morbillos &luem veneream inuadunt. Tum quoque omnes subcutanei adfectus sunt pertinaciores, si in partibus musculosis &pinguedinosis dorsi, brachii &c. parui noduli ad modum glandularum exterius inuisibiles interius palpabiles, instar cicerum, fabarum &pisorum obseruantur, luculento indicio: quod non tam glandulae cutis induratae, sed quod humor viscosus in membranis &cellulis pinguedinosis stagnans causam praebeat. Speciatim vero de elephantiasi, quae fere maximus externorum morborum gradus est, ARETAEVS lib. VIII. cup. XIII. sequentem fert prognosin: Omnia conferre simul oportet medicamenta, &victus rationem &ferramenta &ignem. Haecque si nouo &orienti affectui adbibueris, sunationis spes affulges. Sin ad summum suae creationis adscendat, in visceribusque stabilis sedeas, insuper &in faciem inuadat, tunc de aegri salute spes omnino abscissa est. Quandocunque herpetem miliarem, caput infestantem cum odontalgiis cephalalgia &catarrhosis defluxionibus morbilli vel variolae sequuntur, res non sine periculo est: &interdum post mortem spatium in vertice morbosum, denigratum &sphacelatum inuentum fuisse nouimus. Lepra omni tempore valde contagiosa fuit habita; ideoque leprosas ab hominum consortio segregandos, &ex vrbibus ad extera loca relegandos censuerunt medici.