Latin
THESES THERAPEVTICAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 202
Unproofread scanNot analysed yet
Inter externa ea commendat, quae detergunt &tumores resoluunt, &sapone sordes in balneo abluendas suadet, vel etiam balneum, cui lapathum acutum &sulphur incoctum fuerit, ceu summum detergens praescribit. Ad tumores axungiam leonis &vrsi, aequis portionibus cum sale alcalino mixtam; ad acres vero fluxiones mitigandas &exulcerationes leniendas decoctum foeni graeci &hordei, oleumque rosarum, tum abstergendi, tum madefaciendi fine proponit: &si carnes liueant, prius, quo locus succulentus reddatur. scarificandum iubet. Inter cibos, quos simplices, boni succi &concoctu faciles esse decet, decoctum brassicae cum cumini liquamine, in coena staphylinum, siue daucum Germanicum, ex marinis ostreas, ex piscibus saxatiles, ex auibus perdices &columbas, ex fructibus horaeos &vina dulcia &c. summopere commendat. Neque minus rationem habendam statuit in somno, vigiliis &locis ad domicilium deligendis, aeque ac in corporis exercitiis, quae per cursus, per vocem &varias corporis conuersiones instituere, &citra lassitudinem congruenter intendere iubet. Nec denique reticendum est, ARETAEVM albi hellebori vires in hoc morbo non satis posse dilaudare: siquidem illum omnium purgantium efficacissimum dicit potentia &qualitate non vitiosa, qui per exiguam portionem &modicam dosin vetustorum morborum omnium, radicibus firmis inhaerentium, vnicum esset remedium, &ex difficili respiratione facilem, ex pallido vultu floridum efficeret. §. III. Curationem non dissimilem, profligandae elephantiasi. &Cak opportunam proponit CELSVS lib. III. cap. 25. Protinus inter sum. initia sanguinis per biduum miiti debet, aut nigro veratro venter solui.