Latin
THESES THERAPEVTICAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 201-2
Unproofread scanNot analysed yet
THESES THERAPEVTICAE. Vod ad rectam &securam medendi methodum attinet, sciendum omnino est, antiquissimos artis nostrae antisti tes in pluribus cutis adfectibus tam rite dignoscendis, quam persanandis fuisse praestantissimos; idque eo magis, quum duo praecipua mala, lepra &elephantiasis, quae maximum quasi gradum morborum cutim intestantium constituunt in ipsorum regionibus frequentius obuenerint, commodamque praebuerint occasionem, non tantum speciales horum malorum characteres penitius cognoscendi, sed &veras remediorum vires melius explorandi, vt nobis iam facile sit, inde ad minores gradus, leuioresque cutis morborum species concludere. Ex omnibus autem quam maxime mihi placet, &inprimis nostro inseruire scopo videtur accuratissimus ille obseruator, ARETAEVS, qui in aureis suis de re medica monumentis multa notatu dignissima habet. Quid enim elegantius potest excogitari, quam illa lib. IV. cap. XIII. inserta elephantiasis descriptio, vbi tam graphice &ad viuum quasi horrendae huius pestis indolem atque decursum depingit, vt clarissime eluceat, totam sanguinis &humorum massam prorsus esse viscidam, tenacem &fere coagulatam, omnemque spirituascentiam succorum vitalium penitus depressam, vt inde cohibitis salu(Hossm. Syst. T. IV. P. 5. )salutaribus se &excretionibus totus homo tenacibus, acribus &corruptis humoribus scateat. II. Atque his causis abigendis hanc egregiam proponit medendi methodum: praemissis sanguinis missionibus, lac cum quinta aquae parte mixtum, ad aluum molliendam, potui dandum, &veratrum, sub quo helleborum album intelligit, alternis diebus vere &autumno offerendum suadet. Dein, ceu specifica magno in pretio habet dentis elephanti rasuram cum vino dandam, carnemque viperaram vel in pastillos redactam, vel cum squilla &iusculo coctam; imo omnia medicamenta ex viperis parata summopere laudat.