Latin
THESES THERAPEVTICAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 206
Unproofread scanNot analysed yet
VIII. Sed non parum quoque expedit, ad hanc curam feliciter auspicandam, &perficiendam, vt prius prima regio a vitiosorum humorum colluuie per leniter purgantia liberetur: id quod similiter aliquoties tam durante, quam finita haccuratione repetendum est. Quo fine optime potiri licet per remedia blande euacuantia, quorum censum merito subeunt infusa cum aqua &vino facta, quae ex manna, rhabarbaro, foliis sennae, cremore tartari, sale catarctico amaro, cassia, herbis fumariae, epithymi, radice cichorei, polypodii &c. optime possunt parari. IX. Quodsi vero inualescens &refractarius morbi status malignitatis suspicionem iniiciat, vel in quibusdam emaciantem curam respuere videatur, operae omnino pretium est, tam ex purgantium, quam ex diaphoreticorum sanguinemque depurantium classe validiora &efficaciora in vsum ducere remedia, vt tenaces vitiosique humores, quibus ipsi viscerum meatus infarcti sunt, &continuum morbo pabulum suppeditatur, eo melius ac citius tam tam per aluum, quam per omnia corporis emunctoria eiiciantur. Iam quidem antiquissimi medicinae parentes HIPPOCRATES, ARETAEVS, GALENVS &alii, ex purgantibus validissima, maximeque helleborum tam album, quam nigrum, colocynthidem &scammonium mirifice hoc fine laudarunt. At vero, quum nostris temporibus efficacia quidem, sed tutiora sint cognita, non immerito illis dimissis radicem &resinam ialappae, extractum hellebori nigri, elaterium cum mercurio dulci, vel aethiope minerali permixtum, gummi ammoniacum, &ex compositis extractum panchymagogum Crollii in pilulari forma commendamus; vel si pulueris forma magis arridet, hic ex aliquot granis resinae ialappae cum totidem granis amygdalarum dulcium subactis, &cum aequali mercurii dulcis portione remixtis, addita simul vna &altera olei macis, vel ligni sassafras gutta opportune potest parari.