Latin
THESES THERAPEVTICAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 209
Unproofread scanNot analysed yet
&sudeEx classe eorum, quae solidas partes ad motum excretorifera rium stimulando, paullo potentius humores tenaces colliquant, omnibus aliis praeferendum est lignum guaiacum cum cortice suo; quod sicut recto vsu saepissime lui venereae penitus eradicandae vel solum sufficit: ita etiam in subcutaneis adfectibus, qui adhuc mitioris sunt naturae, euellendis non contemnendum est remedium. Praeter hoc vero inprimis huc referenda sunt medicamenta ex mineralium regno petita, e quibus eminent tinctura antimonii tartarisata &acris, regulus antimonii medicinalis, sulphur antimonii Glauberiana, vel nostra correctum methodo, cinnabarina, &,si venereae malignitatis suspicio subest, antimonium crudum per coctionem vsurpatum: quae remedia in conuenienti dosi &matutino tempore cum decoctis purificantibus in lecto potandis exhibita, vel aliis diaphoreticis adiecta praestantissimam ferunt opem, dum lympham commouendo, obstructiones in angustissimis glandularum tubulis existentes reserant, adeoque sanguinem &lympham egregio effectu depurant. Licet vero propositae hae ad depurandam sanguinis &in nonhumorum massam curationes magnae snt efficaciae, &excel- nullis mer. lentis virtutis; suppetunt tamen casus &exempla, vt in ele- curialia phantiasi &venerea scabie videmus, vbi altius infixa venenatae indolis caussa parum inde commodi &emolumenti repetitur, sed validiori adhuc remedio opus est, quo praeter argentum viuum ¶ta ex eodem medicamina, si vires aegri consentiant, nullum datur potentius, ad pertinacissimos externi habitus morbos vincendos ac debellandos. Siquidem subtiles eius particulae intima vasorum penetralia subeundo &penetrando, impactos iisdem humores viscosos corrigunt, extricant, dissoluunt, &aucta fibrarum in toto corpore vi systaltica, per omnis generis emunctoria, aluum, sudorem, &praecipue per glandulas &ductus saliuales, mediante saliuae copiosiori fluxu eiiciunt.