Latin
METHODVS MEDENDI SPECIALIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 218
Unproofread scanNot analysed yet
o Si herpes praecordia inuadit instar zonae, quod saepius in hypochondriacis &arthriticis euenit, imo in omni zonae &herpetis genere, speciatim diaphoretica fixioris indolis, cum aquis diapnoicis praesidium sunt eximium; ceteris tamen remediis non penitus omissis. Eadem quoque locum obtinent in pertinacibus vlceribus &abscessibus internis: siquidem hac ratione vitiosi &acres humores commode alterantur, temperantur, &blande educuntur. XI. Neque topica sunt praetereunda, quorum conueniens vsus in perfecte sanandis cutis defoedationibus &vlcerationibus plurimum confert emolumenti. Quoniam vero diuersi adfectus alia atque alia postulant remedia, breuiter iam strictimque praecipua denominabimus. Quando pustulae humidae vlceraque manantia exsiccationem, &ob nimiam meatuum cutis laxitatem lenem constrictionem expetunt, sulphur viuum stillititium, quod exigua tantum mole inunctum cutim coarctando, vlteriorem excrementorum cutis prouentum impedit, ideoque ab antiquissimis, AETH, ARETAEI &ORIBASII temporibus commendationem sibi comparauit, omne prope absoluit punctum, si in oleo lini, aut axungia porcina dissolutum, debitaque quantitate cerussae &tutiae in vnguenti massam redactum adhibetur: licet quoque, ad nimiam humiditatem absumendam, vnguentum de alabastro cum tutia mixtum non minorem praestet vtilitatem. Si dolor, rubor, ardor &pruritus iuncta sunt, vnguentum de cerussa, quod ex solutione lithargyrii cum aceto acri confecta, cerussa, pinguedine porcina conflatur, omnibus aliis videtur praeferendum: maxime si eidem flores sulphuris, &aliquot guttulae olei ligni Rhodii, iucunditatis conciliandae gratia, adiiciuntur. Ad scabiem siccam &valde dolorificam emolliendam &temperandam, mucilago medii corticis tiliae cum aqua rosarum extracta, vel etiam cum oleo lini, cerussa &pauxillo croci, ad imitationem diachyli simplicis in emplastrum redacta, mirabilem exserit efficaciam.