Latin
METHODVS MEDENDI SPECIALIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 219
Unproofread scanNot analysed yet
Quodsi autem vlcuscula profundiora purificanda sunt &consolidanda, dictis vnguentis addi potest oleum iuniperi &lauri destillatum, vel balsamum sulphuris cum iisdem oleis &aethiope minerali remixtus adhiberi. Denique non negligendum est vnguentum cosmeticum, in omnibus cutis adfectibus finita curatione vtilissimum, cuius parandi modum infra in obseruat. VII. docuimus. Praeter haec vero, huc etiam referri merentur non nullae antiquiorum medicorum non ineptae curationes, atque inprimis HIPPOCRATIS qui lib. epid. Il. ad impetiginem &lepram aquam calcis commendat, quam autem ex monito SPONII ita temperatam esse decet, vt ne magis vlceret. Neque minus mihi semper placuit Syluatici methodus, cent. 1. cons. 22. 23. reperiunda, vbi ille post vsum seri lactis caprini, cum succo citri per XV. dies, ad libras duas quotidie sumti, externe vnguentum ex sulphure, nitro, mercurio &oleo amygdalarum dulcium confectum maximopere laudat. §. XIII. Quod speciatim attinet ad capitis tineam externa ope Tinea capisubleuandam, praemissis vniuersalibus cacochymiam respici- tis curatio. Reentibus, sequens vnguentum magnae solet esse efficaciae. tacipiantur olei vitellor. ouorum vncia vna, pulueris pyrii, esbaci, florum sulphuris, anatica portione drachmae duaesentiae benzoes &balsami Peruuiani ana vncia dimidia. M. F. vnguentum, post cuius inunctionem per aliquot dies continuatam caput iauandum est decocto, quod ex aequalibus partibus vini &lixiuii cum scordio, aristolochia rotunda, musco terrestri, floribus lauendulae &myrrha coctis potest apparari. His nihil proficientibus, nonnulli interne mercurialia porrigunt, externe mitram ex pice nauali &balsamo de copaiua conflatam capiti imponunt, sicque totum capillitium detrahunt, consolidationem postea cum oleo vitelQuando tamen violenta haec curalor. ouor. peragentes.