Latin
OBSERVATIO VI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 234
Unproofread scanNot analysed yet
)tor aderat intolerabilis fere, &ab admissa frigidiori aura mox summae percipiebantur angustiae. Ad nos itaque confugiens vxor eius sequens reportauit consilium. Primo omnium praescripsi infusum, quod sequitur laxans, cuius vnciae aliquot per triduum tam mane quam vesperi bibebantur. Rec. rad. cichorei, pimpinellae ana drachmas tres, herbae cuscutae, epithymi, fumariae ana manip. vnum, fol. sennae sine stipit. rhabarbari el. ana vnciam dimidiam, mannae el. vnciam vnam, salis amari Sedlicensis drachmas sex, cardamomi scrupulos duos C. D. S. species, quae cum mensura aquae feruidae per noctem infundantur, factaque dein expressione, cum aequali portione vini boni Mosellani remisceantur. Deinceps ordinaui puluerem diaphoretico absorbentem, ex lapid. cancror. ,antimonio diaphoretico, conchis praep. ,succino, floribus sulphuris &nitro compositum, vna cum infuso theiformi, quod herbas scabiosae, veronicae, heder. terrestr. rad. cichorei &glycyrrhizae recipiebat. Pro potu ordinario adiumebatur decoctum rad. chinae cum passulis; idque hac methodo exactis duobus mensibus obtinebatur, vt multum a ferocia sua adfectus remitteret. Ad plenariam igitur sanationem, quam aeger cum suis anxie anhelabat, praestandam exterius commendaui vnguentum, ex vnguento lithargyrii, flor. sulphuris &mercurio viuo conflatum, carpis manuum adplicandum; neque tamen alui purgatione, neque diaphoreticis sub eius vsu penitus omissis. Et sic laeto omine eueniebat, vt foeda scabies sensim paullatimque exsiccaretur, &aeger ex voto sanatus ab eo tempore optime sibi constaret, omniumque morborum expers plures supra sexaginta annos attingeret.