Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 234-2
Unproofread scanNot analysed yet
EPICRISIS. Perquam notatu dignum est, quod adfectus hic pustulosus anno climacterico septenario septimo contigerit: eamque ob rem non inepte climacterica scabies appellari mereatur. Licet vero annorum climactericorum in corpus humanum potentia non adeo sit cognita atque explicita, vt vera eius ratio cuique pateat; nihilominus tamen negari minime poterit, his aetatum periodis multa notatu digna in machina nostra accidere, &varios inprimis actus depuratorios a natura institui, quae, si superantur, ad sanam &longiorem vitam multum conferunt momenti.