Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 237
Unproofread scanNot analysed yet
EPICRISIS. Omnia pustularum genera frequentius autumnali &vernali proueniunt tempore, ob atmosphaeram frigido humidam &subitaneas aeris mutationes, quae virtuti elasticae fibrarum, pororum, omniumque meatuum valde inimicae saluberrimum transpirationis opus facile cohibent: vnde ex retentis istis sordibus impuris, salinis, &de nouo coeuntibus, tanquam ex fonte pustulosi cutis morbi propullulant. Multo vero magis particulae eiusmodi excrementitiae in succis vitalibus accumulantur hieme frigido-humida; quando ob praegressam calidiorem tempestatem perspiratio fuit intensior. Tum quoque infantes praecipue vermibus solent laborare, quoniam autumnali tempore per fructus horaeos in copia comestos magnam succorum viscidorum &acidorum colluuiem in primis viis collegerunt, quae postea, maiorem ciborum adpetentiam excitando, corruptionem humorum magis magisque promouet. Atque tantum refert, anni temporum constitutiones bene intelligere: quare optandum esset, vt medici ad praeternaturales tempestates magis attenti aeris &ventorum mutationes per barometra &thermometra diligentius obseruarent: qua ratione futurum esset, vt multi grauiores &epidemice grassantes morbi promtius possent praeuideri, congruaque diaeta &paucorum remediorum ope in tempore auerti. Ili. OBSERVATIO VIII. Affectus cuVir illustrissimo loco natus, septuagenario maior, hatis lepram bitus corporis macilentioris &vasculosi, qui a primis iuuenArabum aetutis annis diaetae vinosae addictus, quotidie tres vel quatuor mulans. vini mensuras potauerat; omnem prope vitam, exceptis leuioribus, quas catarrhales dicunt molestiis, integra gauisus est valetudine, maxime cum corpus strenue semper exerceret, sanguinemque ter vel quater in anno detrahendum curaret.