Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 238
Unproofread scanNot analysed yet
At vero, quum superato septuagesimo aetatis anno decrescens virium robur vix amplius fortiori corporis exercitationi sufficeret, sed vita magis sedentaria eligenda esset, persaepe dolorem in hypochondrio sinistro grauatiuum peroepit, cum respiratione difficiliori; quae tamen mala oedematoso pedum tumore accedente exspirarunt. Commendabatur itaque acidularum Egranarum potus, debito cum regimine vernali tempore instituendus, quo per aliquot dies adsumto mox pedum tumor increscebat, &exactis sub hac cura quatuordecim diebus ad genua vsque adscendebat: iungebatur simul pruritus, &ex poris hiantibus ichor viscidus magna in copia promanabat. Omisso acidularum potu nihilominus pedes instar saccorum tumidi manebant, humorem continuo stillantes tenacissimum, qui in squamas &crustas sat latas coibat, super quas pustulae rubiginosae eminebant. Posthaec, in femore quoque &brachiis pustulae oriebantur valde pruriginosae &rodentes, quae scalptu cum digitis cutim lacerabant. Ceterum appetentia ciborum integra, spiratio facilis &mentis vigor Durabat morbi vehementia per satis bene constabant. dimidium fere anni, &haec, quae sequitur, instituebatur curatio. Interne dabantur laxantia mannata &rhabarbarina, iuscula ex carne vitulina &gallinacea, cum viperarum carne, radicibus cichorei, scorzonerae, herba chaerefol. endiuiae, &borraginis decocta: in potus locum substituebatur decoctum rad. chinae, sarsaeparillae, polypodii, glyzyrrhicae &cichorei cum passulis &pauxillo corticis ligni sassafras: nec serum lactis cum succis fumariae, nasturtii aquatici &beccabungae alteratum omittebatur. Ex medicamentorum classe singulis diebus mane tinctura antimonii acris cum essentia pimpinellae &scordii remixta; circa noctem vero puluis praecipitans nitrosus ex aqua offerebatur. Ad externam medelam quot attinet, hanc ipsam quidem initio ferebamus epithemate, quod aquae calcis viuae vnciam vnam, aquae flor. sambuci, plantaginis &spermatis ranar. anatica portione libram vnam habebat, superposito dein emplastro diachylo simplici cum mucilagine medii corticis tiliae remixto. Tum quoque lintea, decocto huius corticis aquoso immersa insigni cum fructu applicabantur, &escharae sequenti illinebantur vnguento: Rec. lithargyrii libram dimidiam, aceti acerrimi libram vnam, nitri purificati vnciam vnam. Coque per horam, facta dein colatura fiat cum sufficiente quantitate olei lilior. alb. cerussae, tutiae, aethiopis mineral.