Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 243
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT VI. OMNI GLIERIS LON RIBVS TAM BENIGNIS QVAM MALIGNIS. PRAESERTIM CANCROSIS. THESES PATHOLOGICAE. Ixi in priori capite de illis vitiis, quae summam cutis Vicarum definitio. superficiem potissimum occupant, variique generis pustulis, pruritu &inflammatione molestis exasperant, erodunt, exulcerant. Nunc ad ea veniam, quae profundius serpendo, ipsas partes cuti subiacentes male adficiunt, &vlcerum nomine a medicis insigniri solent. Sunt autem vlcera: partium solidarum cum cauitate quadam minori, ichorem tenuem, salsum &acrem fundente, dissolutiones &erosiones, à sero extrauasato &corrupto originem ducentes. Differunt vlcera ab abscessibus, dum in hisce maior, differenquam in illis deprehenditur cauitas, atque non tam sanies atia ab abscessibus. quosa, salsa &acris, quam potius pus laudabile bene coctum a sanguine in partibus musculosis stagnante &mora corrupto gignitur; licet negari minime poterit vlcera saepe ex apostematibus oriri, quae in principio meri fuerunt abscessus. Disossium caris crepat quoque verum vlcus a tetra ossium carie. Haec enim ossa tantum, illud molliores corporis partes inuadit; quamvis in eo conuenire videantur, quod vtrumque malum materia corrodente putrida exesionem corruptionemque partis adfectae inferat. §. III. Veram tam abscessuum quam vlcerum sedem omnes humani corporis partes laxae &molles, siue internae, siue externae constituunt.