Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 244
Unproofread scanNot analysed yet
Siquidem, testantibus auctorum fide dignissimorum obseruationibus, non modo in capite, facie, naribus, labiis, vuula, faucibus, thorace, mammis, dorso, inguine &pedibus; verum etiam in hepate, ventriculo, vtero intestino recto, pulmonibus, renibus, vesica, mesenterio &pancreate, imo ipso in cerebro, cuius mollissima tenerrimaque textura est, varii generis exulcerationes progignuntur: etiamsi probe tenendum sit, alteram prae altera partem ad vlcera citius suspicienda magis esse dispositam, quale quid praesertim in locis, ob plurium canalium concursum succulentioribus, inguinum, abdominis, ani, vteri &c. animaduertere licet. Vicera inter se ipsa discrepant: quam differentiam paucis iuuabit exponere. Sic alia in profundum abeunt, vt sunt fistulosa &sinuosa, alia in latitudinem serpunt, &dicuntur serpiginosa, alia vero aequalitatem seruant. Deinceps, alia sunt benigna alia maligna; &illa quidem, quae pus non adeo foetidum &corruptum, sed magis album &sincerum fundunt, remediisque facilius obtemperant: haec vero, quae ichorem acrem, tenuem, liuidique coloris foetidum alunt, &partes conterminas depascendo, non tantum pinguedinem &carneas fibras, sed tendines quoque cum ossibus aggrediuntur. Atque horum fere singula curatu sunt difficillima, &Graecorum loquendi idiomate pharedaena, dysepulotica, chironia &cacoethea appellantur. Pessimi igitur moris vlceribus adnumerari debent cancrosa, ex partium glandulosarum tumore livido, ramulisque venarum insignibus stipato conspicua, qui apertus celerrime proserpit, partesque vicinas &substratas putredinosa corruptione depascit, sinus formans &foueas, cum oris labiisque turgidis, duris, &intolerabili foetore tetrique coloris materia iunctis. Malae quoque indolis esse solent tam benignis quam malignis, praesertim cancrosis. lent cariosa, vbi ossa incipiunt corrumpi &ita exedi, ac si vermibus fuissent erosa: id quod &nigredo &difficillima ossium coalitio luculenter satis declarant.