Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 246
Unproofread scanNot analysed yet
Secus autem fieri obseruamus in putredine, quae, si semel in corpore siue animali, siue vegetabili fixam occupauerit sedem, aegerrime excutitur, sed vlterius serpendo se propagat, nisi corruptae a sana parte exscissio instituatur. Et quid multa, vel sola vlcerum curatio de putredinis praesentia nos plenius potest convincere. Haec enim quum medicamentis balsamicis &sale volatili oleoso subtili turgidis, quae exstinguendae putredini accommodatissima sunt remedia, quam optime perficitur, facile potest iudicari, putredinosae esse indolis materiam, quae in vlceribus peccat, tantarumque molestiarum causam suppeditat. Verum enim vero, quum eadem sit sphaceli atque vlcerum ratio, &in vtroque morbo putredo accusari videatur; non immerito in quaestionem venit, quomodo vlcus a sphacelo possit distingui. Nos itaque fundatis adducti rationibus in sphacelo magis putridam sanguinis corruptionem, quae propter copiosum alcali celerrime se propagat; in vlceribus autem serosi potius laticis corruptionem qui ob salsedinem, quo scatet, non tam subito in putrefactionem ruit, accusandam esse censemus, nec quenquam facile delicturum esse confidimus, si hand in discernendo cautionem adhibuerit. §. VII. Sequitur iam, vt causas, quae putredinem hanc vlcerosam in corpore suscitant, dispiciamus. Iam vero certissima docet experientia, vlcera saepius a praegressis abscessibus, vel vulneribus perperam curatis suam mutuari originem. Atque hoc fieri maxime deprehendimus, si vel apostemata non mature aperiuntur, vel si vulnera profunda a sordibus non rite purgata nimis cito cicatrice obducuntur. Tum enim materia purulenta intus retenta in foetidam abit putrilaginem, &sinuositates formando, cum vicinis partibus similem labem communicat. Neque minus ex inflammata quadam parte fretam benignis quam malignis, praesertim cancrosis. frequenter apostemata &vlcera gignuntur.