Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 247
Unproofread scanNot analysed yet
Sic enim in artis exercitio non raro solet contingere, vt interna phlegmone pulmonum &pleurae in empyema, inflammatio pancreatis, renum, vesicae, intestini recti &vteri, in vlcera mali moris transeat. Eodem modo externe ab erysipelate scorbutico, vnctuosis male tractato vlcera oriri iam olim HIPPOCRATES sect. VII. aphor. L. &lib. epidem. VI. sect. III. §o. 35. eleganter docuit. In partibus quoque glandulosis tumores duri scirrhosi, vehementer dolentes, inueterati vel male tractati, propter sanguinem nimis viscidum, frigidum &ad discussionem ineptum successu temporis exulcerantur &tum perfacile, nisi prudentis medici opera accedat, in pessimae indolis vlcera fistulosa &cancrosa degenerant. Cuius quidem rei testes sunt luculentissimi mammae, parotides, glandulae subaxillares, maxillares &colli, musculo mastoideo instratae &substratae, nec non glandulae inguinales, quae ex copiosis &angustissimis canaliculis tam sanguineis, quam excretoriis, folliculisque membranaceis contextae, ob stagnantem &coagulatum inibi humorem, duritiem induunt, &in scirrhum abeunt, qui perfacile inflammatur, &post inflammationem malignum vlcus relinquit. Accedit demum violenta partium contusio, quam presso vt aiunt pede, humorum sequitur stagnatio, inflammatio &ad putredinem propensio: quam ob rem etiam in extremis maxime partibus, vt manibus &pedibus, a grauiori quadam contusione frequentes, easque periculi plenas vlcerationes deprehendere licet. VIII. Vtut vero vlcera violentam plerumque externam causam --viscerum praegressam habeant; nihilominus tamen a causa etiam inter- lubes &morna, seu vitiosa humorum viscerumque labe suam ducunt ori- bi praegresi ginem. Sic GALENVS lib. IV. de compos. med. serm. XX. lienem &iecur male adfectum vitiosi humoris in vlceribus genuinam esse causam iudicat, &perite addit: his antea provisis ad consolidandum vlcus veniendum esse. Neque huius rei ratio e longinquo erit repetenda. Etenim, quando impedito sanguinis per hepar &lienem circuitu, sordes excrementitiae non satis a massa sanguinea segregantur, non possunt certe non maximae in omnes humores impuritates redundare; quae dein per stagnationem, in subiectis praesertim languidis, facile ad maiorem corruptionis gradum euehuntur. Atque ideo etiam fieri obseruamus, quod hypochondriaci mensium vel haemorrhoidum suppressione laborantes cachectici, scorbutici, hydropici &hectica tabidi, qui talem viscerum corruptelam intus plerumque alunt, prae aliis ad vlcerum generationem sint dispositi.