Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 250
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde tumor non solum in ingentem saepius molem attollitur, sed &sanguine in vasis coagulato per cutim transparente, colorem prorsus liuidum &plumbeum induit, vasaque circumiacentia in varicosam turgescentiam expiantur. Quae omnia si ita fiunt certisque signis deprehenduntur, cancer adesse dicitur occultus. Quodsi vero, vel propter improuidam emollientium &acrium irritantium applicationem, vel ob maiorem massae sanguineae orgasmum, maior tenuium humorum adfluxus proritatur, &hoc modo coagulum spissum &acido corrosiuum nimio humido dissolutum fermentationem concipit putredinosam, tunc vtique circumiacentes, &dein etiam profundius sitae partes sub atrocium dolorum concursu putrida corruptione depascuntur, saniesque &ichor subcruentus foetidissimi ac vere cadauerosi odoris funditur; imo quandoque larga sanguinis sinceri ex vasis erosis contingit emanatio. Atque talia ulcera cancri exulcerati nomine insigniuntur. XII. Quo maiores vires cancer hic exulceratus recipit, &quo magis corruptio increscit, eo peiora accedunt symptomata, vt fere sunt: hectica febris cum insigni corporis extenuatione, ciborum fastidium, summa virium prostratio, inquietudo, assiduae vigiliae &anxietates; imo demum crebriora animi deliquia. Etenim, vaporibus putridis per poros &vasa venosa resorptis fluidum tam sanguineum, quam neruosum tenuissimum &purissimum inficitur, adeoque tonus, robur &vis partium solidarum systaltica mirifice labefactatur. §. XIII. Occupant praecipue pessima haec vlcera mammas feminarum, quae ex copiosis sanguiferis, lactiferis, lymphaticis &valde angustis canaliculis, in spiras &plicas coalitis contextae tam bonignis quam malignis, praesertim cancrosis. textae sunt; vbi quam facillime siue humor sanguineus, siue lacteus &lymphaticus stagnare, colligi, &infixus manens summam acrimoniam &putredinem concipere potest. Siquidem sanguis motu suo priuatus in angustis meatibus non aliam, quam sphaceloso-putredinosam alcalinae indolis corruptionem induit; lac vero &lympha subsistens in corruptionem potius acidam &corrodentem abit: quae dum putredini quodammodo resistit, fieri solet, vt non tam subito, sed per eximiam saepe moram putrida consumtio serpat, partesque vicinas erodat, &exulceret.