Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 249
Unproofread scanNot analysed yet
tam benignis quam malignis, praesertim cancrosis. 249 Denique causis vlcerum remotis iure etiam accenseri de eontagr um. bet contagium, cuius beneficio plurimae exulcerationes in sana corpora transferuntur. Enimuero, existimare quis posset, annon vlcera infectionis contagiosae sint expertia: at vero, quod ipsa perfacile, accedente immediato contactu, sui indolem propagent atque multialicent, non modo innumeris confirmatur exemplis, veruo eiam vel vnice ex comparatione morborum, qui eandem cum ipsis originem agnoscunt, elucere potest. Non enim rarum, sed in artis exercitio frequenter obuium est, phthisin, scorbutum, luem veneream, scabiem, variolas &c. per familiare consortium &immediatum contactum in alios derivari; &SEVERINVS tract. de vipera pag. 350. mirabilem refert historiam puellae, osculo corpora inficientis, vt plures adhuc alios notatu dignos casus silentio praetereamus. Neque adeo obscura est huius phaenomeni ratio. Etenim, quum omne contagium a sola putredine proveniat, omnesque morbi, qui putredinem vlcerosam iunctam habent, contagiosi habendi sint; nihil certe dubii est, quin etiam vlcera, quae putredinosi quid intus alunt, contagio inficere, aliisque corporibus vapore exhalante teterrimo similem intestinum motum imprimere possint. XI. Prouisis omnibus, quae ad vniuersa vlcerum genera per- Descriptis tinere visa sunt, iam ad singulorum explicationes transeam. caneri occulti. Ex his autem praecipua sunt, &quam maxime medicam desiderant considerationem, vlcera cancriformia siue cancri, qui nihil aliud sunt, quam tumores scirrhosi duri, in putridam corrosiuam corruptionem partis solidae, quam occupant, abeuntes, &plerumque lethales. Ita vero oriri &succrescere solet cancer: Primo nodulus sentitur duriusculus satis exiguus, vix pisi, aut auellanae nucis magnitudinem superans, qui tamen ob spasticam fibrarum adiacentium neruearum stricturam subinde puncturas, ardentes &lancinantes dolores, (Hoffm. Syst. T. IV. P. 5.) per per interualla recrudescentes, inferre solet, satisque diu in noc statu persistere potest; donec maiori humoris viscidi &impuri accessu, factaque ibi collectione, canaliculi obstruuntur, &demum nimium infarcti rumpuntur.