Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 252
Unproofread scanNot analysed yet
Et hinc est, quod multi longa tristitia confecti scirrhos in pancreate, mesenterio &hepate habeant, atque feminarum plurimae ex repentino terrore, circa mensium fluxum oborto scirrhosa mammarum tubercula retinuerint: quale quid etiam in mulieribus vbera praebentibus obseruare mihi licuit, sine dubio, quia lac per terrorem repulsum &in ductibus lactiferis accumulatum stagnando spissum subiit coagulum, &scirrhum procreauit, cuius certa signa saepe non prius, quam desinente menstruorum fluxu se manifestarunt. §. XVI. Pertinet huc quoque victus durus, austerus &salsus, vt sunt carnes fumo induratae &multum salitae, pisces marini, lentes, pisa, fabae, acetaria, vt &potus parcus &consistentior, cum omnibus reliquis, quae crudum ingenerando chylum, sanguinis massam lentore &spissitudine inficiunt. Longe vero maior inde noxa redundat, quando sedentaria &expers laboris vita accesserit: vnde fieri obseruamus, vt virgines vestales &coenobiis inclusae, ob vitam desidem facile mensium suppressionem &cachexiam; abhinc vero non raro in scirrhos, inprimis mammarum, incidant. Aliquid tamen simul temperaturae hominis in hoc casu tribuendum est, quae si melancholica est, &succi in corpore viscidi minusque temperati fouentur; maior semper &certior metus est scirrhi, quam in aliis, quorum succi satis sunt fluidi &in iusta temperie constituti. §. XVII. tam benignis quam malignis, praesertim canerosis.