Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 253
Unproofread scanNot analysed yet
253 Neque praeterea in tumoribus glandularum ingeneran- -baroditaria disposidis parum sibi vendicat ipsa haereditaria dispositio, quae sicut ca t1o morbos in vitio solidorum fundatos perfacile ex parentibus in liberos traducit; ita quoque plures ad scirrhosam labem facilius suscipiendam reddit procliues: quod quidem plurimis exemplis familiarum, certa aetate scirrhum &cancrum incidentium probare possemus, si latius excurrere instituti ferexternae ret ratio. Si quid vero denique ex omni causarum serie ad viol. niia frequentem horum tumorum generationem contribuit, sunt profecto externae violentiae, per contusionem, compressionem, lapsum, puncturam, vel aliam quamcunque vim illatae. Sic enim noui feminas, quae inter iocos cum marito a sola fortiori mammarum contrectatione loco iucunditatis perpetuum morbum &luctum reportarunt. Sub tali enim contusione, vtut leuiori, vascula minima quasi rumpuntur, &humor folliculis glandulosis inclusus comprimitur, moraque diuturniori spissescit, &in duram massam abit; vnde scirrhi origo. XVIII. Quae scirrhum in vlcus cancrosum conuertunt causae, iteCaneri aperti causa est rum variae sunt, &quidem ex his nonnullae, quas iam attuliinstummutio mus. Tum autem cancer oriri solet, quando scirrhus, qui colore albus est, fit rubicundus, cum dolore lacerante &summe vrente, ac si ferrum candefactum per partem duceretur. Quod enim si accidit, indicio est, scirrhi inflammationem fieri in margine, &vasis per ipsum decurrentibus, quae adhuc aliquam admittunt circulationem. Dein tumor fit cineritius &liuidus, &vasa sanguinea varicosa atro sanguine turgida intra cutim &pinguedinem apparent. Demum talis tumor aperitur &labia acquirit praetumida, aspera, retorrida, dura &inaequalia, saniem fundens putridam tetri odoris atque tam acrem, vt adiacentes partes &lintea exedat, quasi essent combusta. Vnde facillimum iudicatu est, quod inter inter causas cancrum inducentes primo omnium referenda sit inflammatio, &ad hanc quae conferunt causae, scirrhum Ex harum vero quoque in cancrum possint conuertere.