Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 258
Unproofread scanNot analysed yet
Facile enim callosa, profunda &fistulosa fiunt; &ob continuum sordium &humiditatum adfluxum &transitum extergentium &consolidantium energia Vicus quoque in vrethra ex gonorrhoea nalabefactatur. tum non exigui est momenti, &nisi cito curetur, pessimae iunguntur carunculae, quae vrinae meatum obstruentes multum facessunt negotii. Ne tamen vesicae &vrethrae vlcera, vt facile sit, inter se confundantur, sciendum est, in hisce pus vrinam praecedere, &dolorem inter omnem mictionem acerbum adesse, membrum tensum fieri, &ad infernum curuari, cum e contrario in vesicae vlcere non tam saeuus &continuus inter meiendum in vrethra adsit dolor, nec pus sensim, sed cum vrina excernatur, lotiumque foeteat. §. XXV. Tandem in genere &axiomatis instar practici habendum est, omnia ista vlcera, quae ex causa proueniunt interna, &magna succorum serosorum impuritate sustentantur, nunquam fere non difficilis esse sanationis. Testantur hoc vlcera senum, scorbuticorum, hydropicorum, cachexia laborantium, vel ex haemorrhoidum &mensium defectu aegrotantium, quibus deprauata &à naturali crasi longe multumque deflectens sanguinis &humorum est conditio, quam nisi quis auferat, quod tamen longum requirit tempus, incassum laborabit. Optimus medicinae parens HIPPOCRATES sua iam aetate id ipsum satis intellexit; quare de hydropicis speciatim Sect. Vl. aphor. VIII. ita censet: aqua inter cutem loborantibus exorta in corpore vlcera non facile sanantur. Cui adsentitur GALENVS, qui lib. V. de atra bile pereleganter scribit: vbi adest calida intemperies, aut lienis vitium, maligna sunt vlcera &difficiles curationes, quia corruptis visceribus ingens continuo impuritus succis infunditur. §. XXVI. De cancro vtroque breuiter sequentia annotasse iuuabit: scirrhus tam benignis quam molignis, praesertim canerosis.