Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 259
Unproofread scanNot analysed yet
scirrhus quo cordi est proximior, &quo maiora habet vasa arteriosa, eo plus est periculi, ne in cancrum abeat; quo minor vero est, &quo minus asper, eo melior. Cancer quo deteriorem spirat odorem, &quo magis corrosiuam fundit saniem eo peior est. Tum enim vera adest putredo. Aestimandum autem est cancri periculum ex loci, in quo residet dignitate &ad vitam necessitate. Sic enim peius est cancrosum vlcus internum, quam externum, idque eo magis, quia intrinsecus non licet secare, nec vrere, nec aliud quidquam tentare. Praeterea, omnis cancer in ea parte, vbi glandulae plures communicant, est pessimus, &facile ad aliam partem transit. Ita scimus, quod mamma vna exstirpata malum ad alteram serpserit, siue axillares glandulas occupauerit. Haemorrhagiae quo largiores sunt, vt saepe fit ex vtero cancroso, eo celerius aegroti interimuntur; id quod similiter sit, si febris lenta &fectica accedunt, &creoriora animi fiunt deliquia, quae mortem plerumque post se ducunt.