Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 261
Unproofread scanNot analysed yet
decoctis Quando speciatim scorbutica, salino-viscida humorum purificantivel dyscrasia causam vlceribus &nutrimentum suppeditat, bus. si pessimae luis venereae reliquiae accusandae sunt, nec datur melior, neque securior hisce malis occurrendi methodus, quam per decocta sanguinem depurantia, largiori in copia haurienda, quibus in languidioribus subiectis, si praesertim venereae scintillulae emicant, guaiacum potest adiici, cuius sal tenue resinosum cum copio a aqua in sanguinem delatum, fibras vasorum animando, viscosos humores attenuat, &per omnis generis emunctoria egregie educit. Qua quidem in re &mea ipsius experientia, &Nic. MASSAE subactum iudicium, in epist. XXIX. prolatum, satis me confirmat, vbi insignis hic auctor ita disserit: decoctio ligni indici per conueniens tempus, videlicet per quadraginta dies summe necessaria est. Darem vesperi &mane cyathum vnum aquae primae decoctionis; secundae vero decoctionis aquam darem ante prandium &per totum diem ad lubitum, etiam in nocte, si bibere voluerit, quoniam hoc vniuersale est, maxime in vlcere diuturno, quod quanto plus aeger biberit, tanto melius liberabitur. Non raro autem in- --remediis cidit, vt in foedissimis vlceribus, ex venerea maxime lue ori- ex mineraliundis haec decocta non sufficiant: quare tum omnino ad po- um samilia. tentiora tam antimonialia, quam mercurialia remedia deueniendum est, quibus sine molesto saliuae profluuio grauissimi hi morbi sanantur tutissime. Spectant autem ex mineralium familia huc maxime tinctura antimonii acris, regulus antimonii medicinalis, cerussa antimonii &c. &mercurius noster diaphoreticus, cuius parandi &adhibendi modum supra iam in cop. de lue venerea pag. 179. satis ostendimus. Si quid vero ex omni internorum remediorum classe ad curationem vlcerum feliciter peragendam multum contribuit, est profecto aqua vel pura, vel spiritu minerali imbuta, quae liberalius hausta scorbuticae sanguinis impuritati emendandae apprime quadrat, atque ideo ab HIPPOCRATE lib. de vicer.