Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 262
Unproofread scanNot analysed yet
sect. I. §. 8. eximie commendatur, dum adserit: quod modicus cibus &aqua quam maxime omnibus vlceribus conducerent. magis tamen recentioribus, quam vetustioribus, &si quod aliud vlcus inflammatum esset, aut inflammationem minaretur, vel si periculum esset corruptionis. Nobiliorem autem virtutem vtique exserunt in vlceribus omnibus, iisque maxime a viscerum quadam labe proficiscentibus sanandis acidulae &thermae, vt nominatim sunt acidulae Egranae, Pyrmontanae, Spadanae, Selteranae, &thermae Carolinae, quarum vsus in tali casu penes omnes scriptores est decantatissimus, &effectus longe saluberrimus; siquidem copia &fluxilitate sua obstructos meatus reserant, viscidos &salsos humores diluunt, &impuritates per aluum &vrinam commodissime eliminant. Exemplo sit vel solum vlcus vesicae, quod inter rebellia &pertinacissima solet referri, &nihilominus fontis Spadani, vel Selterani cum lacte vsu persaepe feliciter sanatur. Perlustrauimus hactenus ea, quae internae vlcerum curationi subueniunt; nunc, quae extrinsecus opem ferant, dispiciamus. Iam vero in omnibus fere vlceribus quaedam occurrunt impedimenta, vti sunt sordities, inflammatio, humorum adfluxus, carnis excrescentia, scirrhus, nimia cauitas, labiorum durities, caries, ossis fragmenta &similia, quae prius sunt remouenda, ante quam a sarcoticis &exsiccantibus laudabilis sperari possit consolidatio. Primo autem omnium expedit inflammationem tollere, de qua GELENVS meth. lib. IX. cap. XII. haec praecipit: Si vlcus carum iunctum est cum inslammatione partis circumstantis, nisi inflammationem auferes tam benignie quam malignis, praesertim cancrosis. res, vlcus fiet sordidius &magis carum. Atque tali in casu confert interne diaphoreticum nitrosum cum aqua florum sambuci exhibitum; extrinsecus vero parti adfectae saturnina cum camphora decet admovere, quae omnibus reliquis in tali negotio sunt anteferenda: sicut contra in rheumaticis vlceribus, vbi perpetuus in partem imbecillem seri adfluxus consolidationi resistit, fasciae siue ligaturae, vino austero rubro imbutae, totique membro inuolutae partem firmando &hostile humidum auertendo, omne absoluunt punctum.