Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 267
Unproofread scanNot analysed yet
Quod attinet ad vsum externorum, quae in duris &scir Scirrbi modela externa rhosis glandularum tumoribus, cancrosum virus in sinu fouentibus, vllo modo suppetias ferre, verumque vlcus cancrosum auertere possunt; scire licet, si vnquam, certe in hisce carcinomatibus ancipitis esse euentus remedia externa; vtpote oleosa, pinguia &emollientia, corrosiua acria, spirituosa volatilia &camphorata, quae alias in inflammationibus &sphacelationibus arcendis praestantissimi sunt vsus, malum plerumque exasperant &citius interficiunt. Ex omnibus vero, quae innoxia deprehendimus, eminet emplastrum Barbette saponatum, cum camphora &oleo hyoscyami malaxatum nec non resoluens loannis Agricolae, quod in chirurgia eius parua descriptum exstat. Quo etiam pertinent emplastra &linimenta resoluentia temperatiora, ab Hildano commendata, quae neque ex nimis calidis &acribus, neque ex nimis mucilaginosis &pinguibus conflata medio quasi modo se habent, &ita parantur. Rec. gummi ammon. vnciam vnam, olei amygd. dulcium, lilior. alb. pingued gallinae ana vncias duas, succi cicutae vncias quatuor, aceti scillitici vncias duas. Misce &digere per diem &noctem, lenissimo igne tractes, ne nimis cito succus &acetum absumantur, &spissum fiat linimentum. Sic etiam tale praescribit emplastrum: Rec. emplastri de mucilag. &meliloto, anatica portione vncias duas, gummi ammon. in aceto scillitico soluti vnciam vnam &dimidiam. M. &si opus est, cerae adde parum. Nonnulli etiam ad impediendum tumoris incrementum, doloremque &ardorem leniendum mirifice aestimant plumbi laminam, mercurio viuo inunctam &impositam; alii iterum fumos acidos parti scirrhosae admitLI 2 tentendos resoluendi fine commendant, &huius generis plura.