Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 268
Unproofread scanNot analysed yet
Si vllum vero remedium tuto &cum emolumento potest applicari, est profecto simplex cataplasma milii in lacte cocti, pluribusque linteaminibus inuoluti, vt ab omni humiditate liber maneat locus adfectus. Et a domestico hoc remedio, si ter vel quater in die sub cura thermarum Carolinarum fuerit adhibitum, ego in principio tumorum cancrosorum in duabus virginibus mirum vidi effectum, quem antea nec pretiosissima summoque studio excogitata medicamenta praestare potuerant. §. XII. Singula hactenus dicta prouide administrata interdum efficiunt, vt non modo inflammatio, quae proximus ad cancrum gradus est, satis diu a scirrhis auertatur, morbusque tolerabisis fiat; verum etiam, vt materia stagnans folliculisque glandulosis impacta saepe in principio per venas resorbeatur &sic scirrhus vel euanescat, vel in vlcus benignum abeat. Idque eo magis potest obtineri, si diaeta conueniens iungatur, quae in eo potissimum consistit, vt in sex rebus non naturalibus iusta seruetur temperies; quo fine omnia debent caueri, quae noxia esse in theoria vlcerum docuimus. XIII. seruari debent duriores diaetae reLonge vero strictius gulae, quando cancer iam apertus in vlcus mali moris depascens abiit, quoniam praeter accuratiorem diaetam pauca sunt medicamenta, quae sufficientem opem praestant; nisi id satagat medicus, vt pro circumstantiarum ratione supra commeExtrinsecus vero, vbi verus mulmorata interna praescribat. tumque protuberans cancer, facta per cutim apertura, instar fungi excrescit, &a parietibus compressus ichorem fundit tenuissimum summeque rodentem, non sine fructu insperguntur antimonium diaphoreticum, cerussa antimonii, crocus martis aperitiuus, &puluis ranarum exsiccatarum, superposito tam benignis quam malignis, praesertim cantrosis.