Latin
XXXIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 27
Unproofread scanNot analysed yet
Neque minus omnia, quae vires imminuunt, sanguinisque progressum tardiorem ac debiliorem efficiunt, vt fere sunt nimiae vigiliae, profundae meditationes, intempestiuae studiorum caussa susceptae lucubrationes, nimia veneris exercitia &crebrior ebrietas, inque primis immoderati animi adfectus, vt diuturnior tristitia ac metus, cane peius &angue sunt fugienda. VI. Et haec sunt praecipua in vitae victusque regimine tenenIndicationes curutoriae da momenta, quibus iam alia leniora &tutiora remedia speciales. subiungere placet, quae causis mali scorbutici tam proximis quam mediatis remouendis magis accommodata hucusque deprehendimus. Iam vero in superioribus abunde satis euictum est, saeua illa, quae scorbutum comitari solent, symptomata, ab ingenti sanguinis dyscrasia sordiumque recrementitiarum in sanguine &reliquis succis vitalibus accumulatione; hanc vero a tardiori sanguinis circulo &vasorum capillarium in visceribus &emunctoriis infarctu vel obstructione dependere. Quapropter appropriata huic malo tollendo remedia eo debent dirigi, vt humores impuros salsos, acres. sulphureos diluant ac temperent, tenaces, viscidos dissoluant, occlusos viscerum &colatoriorum meatus reserent, totumque partium neruosarum ac musculosarum systema valde debilitatum corroborent. Tali enim ratione liberior &expeditior fluidorum per omnes partes minutissimosque canales circuitus, &abhinc pendens intima fluidi cum solido mixtio, blandaque succorum vitalium temperies obtinetur quam optime. VII. Summam humorum dyscrasiam a medicis, qui data opeQuibus vnira de scorbuto scripsere, duplicis generis statui supra iam dica tantum ximus; singuli tamen in eo conueniunt, vt pro salsedinis mormet bodus medendi sufbosae diuersitate diuersa quoque medicamenta alterantia &ficit, quae obtemperantia, quae partim acido immutando, partim sali votinetur. latili sulphureo contemperando &causticae acrimoniae demulcendae inseruiant, praescribenda existiment.