Latin
XXXIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 28
Unproofread scanNot analysed yet
Quantumvis vero allegatam salium differentiam lubenter largiar, valde tamen ridicula mihi videtur tam diuersa &anxie excogitata eorundem correctio: siquidem demonstratum dabo, tantum vnicam, eamque tutissimam &experientiae magis conformem esse methodum salia morbosa cujuscunque generis cicurandi, quae videlicet per conuenientia fluida obtinetur; vtpote haec cuicunque sali temperando &corrigendo respondent abundeque sufficiunt VIII. Hac autem virtute inprimis splendet aqua simplex, levis &pura, quae genuinum omnium salium dissoluens menstruum iure dici meretur, in quam, si debito cum regimine debitaque quantitate adsumitur, particulae cuiuscunque generis salinae, in sanguine &succis oberrantes, promte ac facile se immergunt, vt inde perbelle diluantur, mitigentur, Sed praeter temperantem, qua pollet aqua, corrigantur. virtutem, adhuc aliam in malo scorbutico exserit efficaciam, dum tenacium viscidorumque humorum coagulum dissoluit, atque exilia vasa &colatoria ab impacta viscida materia infarcta &obstructa liberat. Longe tamen praestantior haec aquae attributa facultas esse deprehenditur, si quando aquae purae, leues ac subtiliores insuper adhuc principio quodam vel spiritu minerali &conuenienti salis neutrius vel volatilis, vel fixi alcalini copia sunt impraegnatae, vti de varii generis acidulis vel thermis, &nominatim quidem de famigeratissimis Carolinis, Egranis, Selteranis, Wildungensibus, Emsensibus &c. huc vsque obseruare licuit. Hae enim communi aqua multo actiuiores expeditius per exilissimos canalium alueos traiiciuntur, colatoria promtius subeunt, ideoque in obstructionibus reserandis sordibusque excrementitiis eliminandis excellentiorem praestant energiam. Quae cum ita sint, nullus dubito adserere in fontibus soteriis vniuersale scorbuticae adfectionis praesidium esse constituendum, maxime cum longa &constans experientia me in hac sententia adhuc magis confirmat; vtpote qui iam per tringinta &plures annos non modo ad pertinaces chronicas, maximeque hypochondriacas &hystericas passiones, cum scorbutica quadam impuritate iunctas persanandas, verum etiam ad scorbutum iam confirmatum euellendum, mineralibus aquis tam frigidis quam calidis summo cum aegrotantium emolumento vsus sum.