Latin
CAVTELAE ET MONITA PRACTICA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 275
Unproofread scanNot analysed yet
CAVTELAE ET MONITA PRACTICA. VLcera, quae a causa praesertim interna originem &sustenCautelae cirtationem recipiunt, curationem raro admittunt, nisi haec ca interna in vlceribus. conuenientibus internis adiuuetur. Peccant in hoc maxime chirurgorum plurimi, qui nimis audaces vtplurimum sine medico soli perarduum curationis opus aggrediuntur, &posthabitis internis sanguinem purificantibus remediis secant, vrunt. vngunt, &quaeuis alia tentant: qua ratione non modo nihil prosunt morbumque diutius protrahunt, sed aegros quoque in maiorem saepe perniciem coniiciunt. Quod vero sicut malitiosum proboque viro indignum est; ita ego, ne quis solis externis fidens interna negligat, etiam atque etiam moneo. Vicera cuiuscunque generis in subiectis impuris minime 2 circa concito debent exsiccari: his enim saepe sanitati sunt, &non sesolidatiocus ac fonticuli corpus a mille aliis malis immune praestant. nam. Qua quidem in re audiendus est SEVERINVS, de nouiss. obseruatis abscessibus capite XXX. ita disserens; singulare genus est eorum vlcerum, quae consilio naturae prouidentis parantur, quae quoniam in nostram salutem excitata sunt, facinus esset, ipsa aut amoliri aut temere cobibere. Tametsi etiam haudcriticum est illud opus; nibilominus quia cum profectu animalis fit, amplectendum est beneficium. Si quis vero temerario ausu consolidationem instituit, morbos saepe peiores eosque insanabiles biles accersit; vnde ego post talia vlcera intempestiue occlusa pleuritidem, asthma, coecitatem vertiginem, mentis alienationem aliaque plura mala vidi subnata. Et hinc etiam est, quod inter pessimas notas &instantis mortis praesagia referri soleat, si vlcus, quod antea fluxit, siccum &vel liuidum vel palliduum euadit.