Latin
CAVTELAE ET MONITA PRACTICA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 276
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc enim si fit designat vim naturae nimis depressam; qua pereunte motus &influxus sanguinis membra a corde remota deserit; vnde haec coarctantur, horrent, frigent &arida fiunt; adeoque etiam vlcera manare desinunt. §. III. Si a signis supra recensitis scirrhi indicatur exstirpatio, corpus antea bene est praeparandum commodo victu debitisque medicamentis, quia corpore non repurgato, facillime sanguis impurus in alio loco scirrhosam labem resuscitat. Animus quoque aegroti ipe boni euentus est lactandus &prudenter firmandus ad operationem fortiter sustinendam. Quo autem vires refocillentur, porrigere decet analeptica, quae inter eminet vinum bonae notae Rhenanum, cum cancrorum lapidibus &theriaca remixtum. IV. In ipsa operatione omne morbosum est eradicandum; alioquin si quam minimum relinquatur, malum recrudescit, &ex scirrho dein cancer fit. Si quid vero praeter culpam chirurgi operantis remanserit, ad radicitus exstirpandam labem puluerem mercurii praecipitati adhibere expedit, cauendo tantum, ne saliuatio excitetur. Tum quoque post exstirpationem per sat longum temporis spatium interna sanguinem depurantia &relictum seminium corrigentia cum accuratiori viuendi ratione sunt continuanda, ne pus, quod tum generatur, per venas sanguinem ingrediatur, aut si quid forte ingressum sit, denuo eluatur. Quod vero vt eo melius fiat, cauendum simul est, ne per remedia fortiter suppurantia nimia fiat puris generatio. Ceterum consolidatio, sicut in alio vlcere fiat. tam benignis quam malignis, praesertim cantrosis.