Latin
WITZIVS, BALTHAS. BRVNNERVS, EVGALENVS, WIERVS, SALOM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 30
Unproofread scanNot analysed yet
WITZIVS, BALTHAS. BRVNNERVS, EVGALENVS, WIERVS, SALOM. ALBERTI, MATTH. MARTINI, qui perite de hoc nostro affectu scripserunt, legi possunt; vtpote qui ad vnum fere omnes candide fatentur, sola diaeta lactea, vel sero lactis antiscorbuticarum herbarum succo permixto &diutius vsurpato, se plus in scorbuto eiusque symptomatibus mitigandis praestitisse, quam omnibus fere aliis auxiliorum generibus: imo etiam molestissimo hoc malo tabescentes plus virium inde hausisse, quam ex optimis roborantibus. Neque huius effectus ratio conceptu est difficilis. Sicut enim saeua illa scorbuticorum pathemata, vt sunt lancinantes &spastici artuum dolores partiumque externarum erosiones &exulcerationes, non nisi humorum summae dyscrasiae &negotio excretionum naturalium, quae per cutim, aluum, hepar fiunt, imminuto, neque minus obstructioni vasorum originem debent; ita certe ad meatus occlusos reserandos, tenaces humores dissoluendos &acres salsos contemperandos nihil aptius est diluentibus, demulcentibus &fluxiles humores ad transpirationem aptos reddentibus: inter quae vtique lac asininum, quod reliquis dulcius est, vel lactis caprini aut vaccini serum principem merentur locum, praesertim quando herbae antiscorbuticae, vt cochlearia &nasturtium aquaticum, quae, praeter sal volatile, amarum elementum fouent, cum eo infunduntur vel leniter decoquuntur. Quandocunque vero cum diathesi scorbutica viscerum infarctus &cachexia, vel affectio hypochondriaca &purpura, quod saepissime sit, coniungitur, tunc melius succedit curatio, si lac cum aquis mineralibus acidulis, tam mitioribus, vt Selteranis, Wildungensibus &Toensteinensibus, quam etiam cum fortioribus, vt sunt Pyrmontanae, Egranae, miscetur &hac ratione sub debito vitae &victus regimine bibitur, qua cura saluberrima dissertatio nostra de connubio aquarum mineralium cum lacte conferri potest. §. XII.