Latin
WITZIVS, BALTHAS. BRVNNERVS, EVGALENVS, WIERVS, SALOM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 31
Unproofread scanNot analysed yet
Specifica sic Verum enim vero, praeter haec recensita auxiliorum gedicta antinera, commemoranda etiam sunt quaedam ex pharmaceutiscorbutica co fonte desumta &inprimis specifica sic dicta antiscorbuincidentia. tica: in quorum numerum non immerito veniunt, cochlearia &omnes nasturtii tam hortensis, quam aquatici species, beccabunga, raphanus rusticanus, rad. armoraciae, sinapi &huius generis alia, quae subtilissimo principio salino-sulphureo referta, intima corporis penetrant, &fluidis pariter ac solidis partibus vitiatis ingentem mutationem inferunt; siquidem tenaces viscosos humores dissoluunt, fixos acidos exaltant, subtilioresque reddunt, &solidis nimium relaxatis tonum, vigorem ac motum restituendo, vappescentem corruptionem a corpore arcent. Variae autem ex his simplicibus praeparationes prostant &in vsu sunt. Quidam enim aquas ex his destillant, quidam spiritus per fermentationem aut abstractionem inde parant. Alii iterum ex recentibus concisis &madefactis succos exprimunt, quos vel per se cochleatim, vel debito cum vehiculo, vt est serum lactis, propinant; alii ipsos cum alimentis miscent &iusculis ac brodiis carnis incoquunt, vel cereuisiis in fermentatione adiiciunt, imo etiam cum saccharo conseruas ex iis conficiunt; prout nempe diuersa circumstantiarum ratio requirit, quam iudiciosus medicus data occasione debet attendere. XIII. Sequuntur iam alia magnificae famae aduersus scorbutum Amara roboremediorum genera, de quibus iudicium nostrum exponere rantia. placet. Atque huius generis sunt ex amaris maxime radices gentian. cichor. ,herbae scord. card. bened. absynth. cent. min. trifol. aquat, ex balsamicis &roborantibus baccae iuniperi, summitates abietis &pini, cort. winter. cascarill. chinae, capparum, herbae scolopend. veron. marub. alb. epithymum, radices enul. zedoar. ari &c. ex gummatibus ammoniacum, sagapenum, galbanum, ex lignis saffafras, quaiacum, aloes &c. quae si vel in substantia, vel melius in infuso &decocto, aut etiam in essentiam vel elixiria redacta, congruo tempore, ordine ac dosi vsurpantur, vires ad mitiganda symptomata morbumque debellandum exserunt insignes; vtpote principio, quo gaudent actiuo, blande sulphureo, balsamico, circuitum sanguinis depressum excitant, &intemperiem viscidam &acidam quam optime corrigunt.