Latin
CRUVMSECIAL
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 301
Unproofread scanNot analysed yet
hypoEx dictis iam facile patebit ratio, cur scorbutici, chondriaci, cachectici, lue venere adfecti &alii, quibus vidiaetae orroscera minus falua, sed infarcta vel corrupta sunt, ob succos im res. puros &largam sordium salino sulphurearum progeniem tam frequenter varii generis vlceribus, ipsisque fistulis corripiantur. Neque dein minus constabit ratio, cur omnia illa, quae ad viscidam &acrem humorum impuritatem contribuunt, vt fere sunt, aer crassus &vappidus, victus salsus &viscidus, potus parcus vel consistentior, omniumque maxime excretionum naturalium retentio vel suppressio, vlcera eius generis non modo producant, verum etiam producta foueant. Ita non raro euenit, vt a suppressis mensibus vel haemorrhoidibus, ob retenti sanguinis stagnationem, fistulae vteri &circa anum prodeant, sicut exemplis docuit HILDANVS centur. II. obs. 61. &75. &DOLAEVS in encycloped. chirurg. qui post lochiorum fluxum suppressum vidit mulierem copiosissimis, iisque fistulosis crurum vlceribus infestatam. --vlcera &Saepissime etiam fistula natales sumit ab vlceribus praeabscessus. postere tractatis, vt inter alia fistula lacrymalis ex aegiloge, &ani, ex haemorrhoidibus exulceratis docet; neque minus ab abscessibus maturis vel non satis cito, vel in loco inconuenienti sublimiori apertis, item, si non legitime depurantur. Materia enim purulenta ichorosa non satis commode educta &per moram acrior reddita partim grauipartim acredine, fibrillas, membranas &vascutate, la discontinuando, sinus sibi efformat variae figurae ac magnitudinis, ichorosa materia repletos, &vel introrsum, vel extrorsum patulos. Maxime autem tale quid solet contingere in abscessibus &vlceribus glandularum maxillarium, parotidum, inguinalium &c. vbi, ob discissos ductus lymphaticos perpetuus est affluxus humorum, quibus nisi liber conceditur exitus, vappescunt, acredinem contrahunt, &perfacile sinus angustos, oblongos &callis obductos producunt.