Latin
CRUVMSECIAL
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 302
Unproofread scanNot analysed yet
Tum quoque ex vulneribus progigni solent fistulosi sinus; quod potissimum vsu venit, si quis in situ curuo vel inflexo constitutus ita vulnus accepit, vt instrumentum laedens non recta, sed obliqua via transfixum fuerit. Tum enim facile cauitates formantur, quae non satis rite a stagnantibus humoribus depuratae callos recipiunt, &materia in alio loco decliuiori prorumpit. Idem accidit, quando curationem vulneris chirurgus protrahit, quia tum non raro symptomata complicantur, quae sanationem multis modis impediunt, fistulamque ingignunt. Sic hie locorum in filiolo quodam Gallicae linguae informatoris fistulam lacrymalem olim obseruaui, quae originem debebat vulneri per casum ab alto excitato; vnde os vnguis nasale, quod valde rarum ac spongiosum est, carie perforatum medelae nullum relinquebat locum. Spectant huc quoque remedia acria &nimis calida in vlceribus &vulneribus adhibita, quae partim maiorem humorum adfluxum ac stasin producendo, partim tenues fibrillas constringendo, occasionem fistulis praebent. §. XII. Singulae tamen fistulae speciales quasdam causas habent, a quibus originem suam mutuantur. Videre hoc maxime licet in sistula ani &lacrymali. Haec enim non semper ab externis laesionibus, vulneribus &ictibus prouenit, sed saepissime inflammationem faciei erysipelatoden, quae simul texturam viarum lacrymalium turbauit, excipit, vel etiam ophthalmiam sequitur, quia ductus lacrymales non solum proxime cum periostio, sed &cum ipsa oculi tunica adnata cohaerentes in ophthalmiis &cephalalgiis facile in consensum abripiuntur. Idem malum contingere solet post variolas, quae meatuum in naso &palpebris orificia vel mole sua, vel ichorosa materia comprimendo, consuetam seri excretionem impediunt; vnde facile obstructio, &ex hac neglecta saepe exulceDigitized by Googli uiceratio oritur, quae fistulam parere potest, si vlcerosa sanies stagnans saccum lacrymalem, &quod subest periostium erodit, nouosque subinde sinus format, qui sensim callo inuestiuntur. Interdum etiam, vt in scorbuticis &lue venerea infectis videmus, polypi &ozaena, aliaque vlcera serpentia naribus innidulantur, quae ductum nasalem rodendo, vel sanie vlcerosa implendo serum lacrymale exim prohibent; vnde hoc diutius ibi subsistens has partes facile arrodit, corrumpit &exulcerat: sicut haec omnia perdocte ostendit celeberrimus Academiae Lipsiensis professor D.