Latin
CRUVMSECIAL
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 303
Unproofread scanNot analysed yet
PLATNER in eleganti dissertatione de fistula lacrymali olim habita. Ad fistularum ani generationem multum plerumque facit &ani fortior motus, equitando praesertim institutus. Siquidem hac ratione facile nimia vasorum haemorrhoidalium distensio &apertio efficitur, quae in vlcus definit. Idem in sequiori sexu ciere valet gestatio foetus, &nimius parturientium nisus, dum a venis compressis &inde retardata sanguinis per ipsas circulatione, haemorrhoides coecae in nonnullis excitantur quae perperam curatae saepe principium vlcerum fistulosorum in ano constituunt. Aliae fistulae pro situ suo iterum alias agnoscunt causas, quas nunc, quia scopo nostro minus inseruire videntur, studio praetermittimus. §. XIII. Jam etiam pauca dicenda videntur de rationibus phaenoCallositatis menorum, quae fistulas assidue comitari solent. Primo autem causa &indoles. omnium se offert callus, seu caro indurata, indolens, vlcerisque consolidationem impediens, cuius naturam paucis euoluemus, videndo primum, quae ad duritiem concurrant causae. Haec autem me iudice deducenda videtur ab externi aeris accessu, qui sinus &cauitates fistularum intrans immediate fibris carneis incumbit, poros coarctat, &circulationem humorum per has partes compressas retardat, vel penitus sufflaminat: vnde ipsae sensu ac motu priuatae callositatem contrahunt.