Latin
CRUVMSECIAL
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 308
Unproofread scanNot analysed yet
Summatim tamen adserimus, fistulas ad interiora pertingentes periculi nunquam esse expertes, admodumque difficilem admittere sanationem, quoniam non adeo facile a sordibus possunt mundari, nec omnibus sine discrimine remediis adiuuari; vnde facile sit, vt pars quaedam nobilior arrodatur. Sic lethalis est illa, cuius mentionem facit MARCHETTE obs. XLVII. vbi ex vulnere ossis sterni fistula exorta ad ipsam cordis substantiam penetrauit. E contrario fistulae extrinsecus spectantes &visui obuiae non tantum in sanando habent discriminis, sed iisdem, si superficiales &cutaneae sunt, saepe intra quatuordecim dierum spatium contingit sanatio. Quae ad musculorum tendines, arterias, venas &neruos penetrant fistulae, periculo non vacant; cum contra curatu faciliores sint, quae in mollibus carnosisque partibus existunt: vnde iam HIPPOCRATES in Coac. hoc tulit iudicium, quod fistulae, quae in cartilaginosis &excarnibus locis subnatae multum saniei funderent, &carunculam in osculo continerent, omnem fere medelam respuerent. Similiter etiam quae circa articulos oriuntur fistulae, aegerrime sanantur, partim ob molestissimum synouiae adfluxum, partim ob continuum harum partium motum. Hinc insanabilia pronuntiat vlcera fistulosa HILDANVS obs. XLVIII. cert. IV. quae circa iuncturas mandibularum contingunt; quod tamen ita limitamus, vt ipsa potius curatu difficillima declaremus, quam vt omnem sanationis spem iisdem praescindamus; siquidem nos eiusmodi fistulam circa iuncturas maxillarum obortam, &continuo lymphae inter cibos masticandos oscitandumque adfluxu molestam in virgine olim feliciter sanatam nouimus. Denique difficilis, admodumque diuturna est illarum fistularum sanatio, quae oculi canthum, intestina, vesicam &canalem vrinarium occupant, quoniam non tantum singulae hae partes exquisitum habent sensum verum etiam medicamentorum applicationem difficulter admittunt. XIX. Porro diuersa quoque nascitur prognosis quoad amplitudinem vel angustiam cauitatum.