Latin
CRUVMSECIAL
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 309-2
Unproofread scanNot analysed yet
Sic enim fistulae, ampliori praeditae orificio, maiorem spem sanationis ostendunt, quam quae in angustum coeunt. Quae in breues desinunt cauernas, vnum quasi ductum in alium immittentes magnam in medendo molestiam creant, &vix absque manus opera medelam recipiunt. Qamdiu os cariosum &callus in fistula remanet, frustra speratur salus, quia os sideratum semper partes vicinas in labis consortium trahit. Hinc etiam fistulae, a carie ossis subnatae omnem respuunt sanationem nisi prius caries fuerit sublata: cum contra aliter res sese habeat in iis, quae ab vlceribus, abscessibus &vulneribus originem duxerunt, vtpote quae curationi facilius obtemperant. Praeter haec vero permultum quoque interest, vt in prognosi ferenda subiectorum fistulis laborantium rationem habeamus, quia regulae instar practicae tenendum est, in scorbuticis &cachecticis, vt omnia vulnera &vlcera, sic etiam fistulosa difficilius cicatricem recipere. Siquidem largiori succorum inutilium adfluxu continuum malo pabulum suppeditatur, quo nondum subtracto, irritus est omnis medentis labor. Denique de accidentibus quibusdam, in fistulis obuiis haec esto prognosis, quod, si e. g. lapides ex fistulosis sinibus excernuntur, vt SCHVLLIVS in ephem. N. C. anno IX. &X. obs. 185. annotauit, vel si vermes iisdem innidulantur, vt BORELLVS in obs. medico physic. cent. II. obs. 48. testis est, &ego ipse obseruaui, item si haemorrhoides per fistulam intestini recti, &menses per fistulam vteri excernuntur, nunquam fere non longum requiratur tempus ad curationem ex voto perficiendam.