Latin
THESES THERAPEVTICAE CVM CAVTELIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 310
Unproofread scanNot analysed yet
THESES THERAPEVTICAE CVM CAVTELIS. ANte quam ad ipsam fistulis medendi methodum nos aeLA cingimus, operae esse pretium ducimus, nonnulla praelibare &excutere, quae circa fistularum curationem obiici a quibusdam solent. Plurimi enim &medicorum &chirurgorum in dubium vocare ausi sunt, vtrum fistulae antiquae tuto consolidari queant, &annon potius, sicut a fonticulis diu manantibus &occlusis maior inde noxa in aegrotantes redundet? Equidem de componenda hac lite sollicitus probe scio, quod spiendidissima illa medicinae sidera, GALENVS, PARAEVS, HILDANVS, BARBETTE, Vidus VIDIVS, Fabricius ab AQVAPENDENTE, SCVLTETVS &AMMANNVS negatiuam sustinuerint, multisque funestis exemplis noxiam harum fistularum occlusionem comprobauerint. Verum enim vero, licet lubentissime concedam, quod vlcera illa antiqua &sonticuli diu gestati, in corpore impuro ante debitam sanguinis &humorum depurationem occlusi saeuissima inducere symptomata valeant; neminem tamen inficias ire confido, quod citra vllum sanitatis detrimentum consolidatio possit institui, si prius internis remediis tam corrigentibus, quam euacuantibus, &aliis depurationi inseruientibus impura humorum massa ad meliorem, blandiorem &naturae magis amicam reducta fuerit temperiem. Qua quidem in re pienissime me confirmat &fide digna peritissimorum medicorum, &mea ipsius experientia, quae plurimis me exemplis docuit, citra vllam noxam, aut subsequentem grauiorum symptomatum syndromen saepe etiam sine scrupuloso internorum vsu fistulas etiam antiquissimas fuisse sanatas. Multo vero magis ponderosis inductus rationibus credo, fistulas neglectas &sine curatione relictas in ingens vitae discrimen aegrotantes coniicere. Exemplo sit fistula lacrymalis, quae nisi opportune tractatur, humorem oculi aqueum nutrimento suo priuat &in perfectam denique coecitatem definit.