Latin
THESES THERAPEVTICAE CVM CAVTELIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 319
Unproofread scanNot analysed yet
In fistulis externis &in sphincterem terminatis hanc praestat instituere operationem. Chirurgus acum ex finissima luna paratam; spithamae longitudinis constanti manu sinui fistulae aperto intrudit, eiusque fundum pertundit, postea cuspide recuruata acum per fistulam traducit, &ad eius medium extremitates acus committit, commissasque firma tenet vna, altera vero manu mediante cultri incisorii fistulae partem ab extremitatibus acus compressam rescindit, vt portio acui adhaerescat. Neque demum laude sua caret Dom. Bessieres secandi methodus, quae per cultrum, acie quadantenus incuruata, dorso rotundo &polito, collo oblongo &rotundo, inferius lato, superius in mucronem sensim abeunte, globuloque paruo pisi magnitudinis munitum in fistulis externis ani sphincterem obsidentibus peragitur.