Latin
ENARRATIONES MORBORVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 319-2
Unproofread scanNot analysed yet
ENARRATIONES MORBORVM OBSERVATIO I. Matrona illustrissima diu olim vexabatur vlcere genae fistuloso, Fistula genae quod omnibus frustra adhibitis remediis ad sanitatem perduci non potcurata. erat. Ego igitur consultus suspicabar primo dentem cariosum, sed hoc non inuento, &leui tantum gingiuae tumore conspecto, hunc protinus lanceola aperiendum curabam. Vnde mox in conspectum se dabant duae festucae &radices a dente olim extracto relictae, quibus extractis demebatur simul longa ac rotunda membrana, fistulosum vlcus externe guttulas aliquot sanguinis fundens breui tempore ex voto sanabatur. EPICRISIS. Habent id peculiare &quasi proprium fistulae genae, vt plerumque a cariosis dentibus foueantur, quibus exeintis sponte saepe aut leui tantum medicatione adiutae sanescunt. Idem euenit in praesenti casu, vbi fragmenta a dente quondam euulso relicta impediuerunt, quo minus facilior feliciorque obtigerit sanatio. Simile quid olim obseruaui in virgine, quae fistula lacrymali laborabat, cuius orificium in eminentia ossis maxillaris ad latera colli exstans, &per medium glandulae Warthonianae transiens in dente molari extremo terminabatur, quo euulso primum 320 CAP. VII. De circumspecta vlcerum sistulosorum &c.