Latin
CAVTELAE ET MONITA PRACTICA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 34-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAVTELAE ET MONITA PRACTICA. IIs igitur, quae ad generalem curandi methodum pertiAnent, expositis, reliquum est, vt specialiorem &certis indiuiduis propriam cum necessariis cautelis subiungamus. In scorbuto sic dicto calido, qui sub constitutione cholerica, diaeta vinosa &aetate iuuenili vigens, ingentem particularum biliosarum &sulphurearum in massa sanguinea abundantiam supponit, specifica antiscorbutica, sale sulphureo volatili turgida, praecipue cochlearia &eius spiritus, aliaque volatilia oleosa summa cum cautione offerri debent. Etenim quum salium in sanguine impuro spicula acuendo inque concitatiorem motum agitando, symptomatum exacerbationem efficiant, capitis artuumque dolores, anxietates ac lienis inflationes arcersunt, ideoque magis obsunt, quam prosunt.