Latin
CAVTELAE ET MONITA PRACTICA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 35
Unproofread scanNot analysed yet
Quodsi vero cum acidis, vt sunt acetosella, succus citri, aurantiorum, berberum, granatorum &c. ad temperiem rediguntur, tutius exhiberi possunt. Ita conserua cochleariae, cum aequali parte conseruae acetosae mixta &bis vel ter in die gsuperbibendo aquam antiscorbuticam, adsumta egregium praestat effectum, maxime si in calidis &biliosis subiectis humectans diaeta, quae ex lacticiniis, emulsionibus amygdalinis, hordei &auenae decoctis, brodiis gallinarum cum lactuca, endiuia, acetosa, nasturtio &c. paratis constat, simul coniungatur, &remedia vesicam &aluum leniter subducentia interponantur. Notandum tamen in genere hoc loco venit, quod cura cum antiscorbuticis herbis &earum succis siue per se, siue cum vehiculo conuenienti mixtis instituta satis diu continuari debeat. II. Quando in scorbuto salia muriaticâ peccant, sicuti fit in Circae eadem iis, qui carnibus sale conditis fumoque induratis copiose veremedia in certis indiscuntur, &vlcera exedentia, foetorem oris, gingiuas putriuiduis. das vrinamque salsam &crassam habent, vti maxime in diu nauigantibus obseruamus, tum serum lactis largius &satis diu haustum, nec non poma citria, chinensia, item fructus horaei multum praestant vtilitatis; cum e contrario spirituosa &antiscorbutica volatilia damno esse soleant. III. Crudeles saepe numero dolores in abdomine lancinan- Circa carmiin pectore oppressorii saeuiunt, qui minime carminatites, natiua &calidiora reuis, vel calidioribus medicamentis debent tractari; sed iumedia. uat tantum liquorem nostrum anodynum, vel elixir antispasmodicum, ex dicto liquore, essentia croci &castorei compositum conuententi dosi per vices adsumere. Praeter haec vero brodia gallinarum cum oleo amygdalarum dulcium &spermate ceti adsumta, serum lactis cum radice altheae floribus papau: rhoeados &lumbricis terrestribus coctum, decocta auenacea, &clysteres emollientes ex lacte addito croco &pauxillo castorei, omne absoluunt punctum. Non minori opus est cautione, si, vt saepe sit, spontaneae adsunt euacuationes e. g. diarthoeae; vtpote quae seniter tractatae magno plerumque sunt leuamini, cum contra praemature cohibitae anxietates cardialgicas, torminosas hypochondriorum inflationes, viscerumque infarctus post se relinquant. IV.