Latin
ENARRATIONES MORBORVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 40
Unproofread scanNot analysed yet
Enimuero contra hunc affectum varia praescripta sunt remedia, vt ex volatilibus, spiritus cochleariae, sal volatile Syluii, liquor C. C. succinatus, interpolatus quoque fuit vsus apozematum, ex leniter euacuantibus &sanguinem depurantibus confectorum, a quorum vsu quodammodo melius habuit, vt surgere de lecto &ad consueta redire negotia potuerit, remanente tantum insigni manuum pedumque stupore. At quum anno sequente mense Februario sub austrina &pluuiosa coeli tempestate, vini enulati potui supra modum fere indulgeret, non ita multo post sub mammis &axillis pustulae erumpebant ardore &pruritu molestae, quae successiue coeuntes concrescebant, cutem arrodebant &exulcerationes cum foeda putredine efficiebant. Hisce iungebatur febris, quae circa vesperam aucta nouam pustularum eruptionem, continuam sitim, somni defectum, pulsuum celeritatem &frequentiam, saturate rubicundum vrinae colorem, pertinacem alui adstrictionem, &cruciatus propter ardorem intolerabiles fere inducebat. Pustularum aliae, magnitudinem oui gallinacei, vel tenui intestini inflati aequantes cum sibilo quasi flatu, (vt exprimebat aeora) e corpore erumpebant, totae erant transparentes &instar illarum, quae per ambustionem excitantur, aqua repletae; vnde etiam acu vel forcipe apertae insignem ichoris putridi ex viridi luridi, cutim substratam arrodentis fundebant copiam: aliae contra minores subobscuri nigri videbantur coloris. Sedem habebant vagam: siquidem non modo thoracem, abdomen &artus, sed faciem quoque, imo nasi &faucium interiora obsidebant. Medicus consultus nihil quidem, quod ad impuritatem humorum emendandam, ad viscidos &salsos humores temperandos, &dolores leniendos conferre potuisset, omisit, pustulas quoque, quae circa vesperam quotidie prodierant, postero die mane aperiendas, iisque puluerem exsiccantem, ex lapide calaminari, tutia, C. C. vsto &mastiche compositum inspergendum curauit, sed impedire non potuit, quin nouae singulis diebus pustulae, non quidem in pristinis, sed vicinis locis rursus protuberassent; donec tandem post mensis decursum, vi morbi deferuescente, omnia in melius conuertebantur &aegra sensim paullatimque conualescebat.