Latin
ENARRATIONES MORBORVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 41
Unproofread scanNot analysed yet
Per aestatem, quae sequebatur, bene valebat, praeter quod scabies humida manus intestaret. At vero, quum palato rursus nimium indulgens fructibus horaeis se nimium replebat, nec ab iracundiae affectu sibi temperabat, denuo febrilis recurrebat aestus, sub quo, vt antea, a vespera ad mediam vsque noctem pustulae cum magno ardore molestissimoque pruritu emergebant. Per medicamenta temperantia, acidula, diluentia leniaque diapnoica &anodyna denuo aegra per dimidium fere anni se a molestissimo hoc adfectu liberam videbat, donec tandem ira iterum commota, cui frigidum potum superingesserat, pristinam accersebat tragoediam.