Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 58-2
Unproofread scanNot analysed yet
EPICRISIS. Docet inprimis haec morbi historia, quam parum in scorbuto curando eiusque symptomatibus, vti sunt vlcera, sanandis externa remedia efficiant; nisi simul probe obseruatis vitae victusque regulis appropriata &correctioni humorum dicata cata interna coniungantur. Splendent autem hac inprimis virtute medicamenta sic dicta antiscorbutica, quae sale volatili sulphureo turgida omnis generis excretiones promouent &amissum sanguini balsamum restituendo, vniuersam fluidorum massam egregie corrigunt, vt postea natura, vel paucis externis adiuta sponte eiusmodi vlcera persanet. Deinde ex tam facili &intra breue tempus absoluta curatione addiscere licet, quantum medicus arte sua possit praestare, si aegros dictis obedientes, aetate iuuenes firmiorique naturae robore donatos obtinuerit, &quanta e contrario sint impedimenta, si in pertinaces &ad genium suum viuentes inciderit.