Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 59
Unproofread scanNot analysed yet
Plures obseruationes legi possunt in consultat. &responsis med. Tom. II. Sect. III. casu CXIII. CXXIX. CXLVII. CXLVIII. CXLIX. CLVIII. vsque CLVI. CAPVT II. MACLLO AAUA POTISSIMVM INTERNA EIVSQVE CVRATIONE. THESES PATHOLOGICAE. Vllus affectus atrocior &crudelior, quam sphacelus est, vbi nobis viuentibus integrae corporis partes, subito putrescentes moriuntur: estque huius morbi tam saeua &infesta indoles, vt, vbi semel nidum suum elegit, pertinacissime inhaereat, &non tantum partem, cui insidet, mortificet, sed citato pede progrediens primum vicinas partes corrumpat, mox totam machinam destruat vitaque priuet. Quum vero pro diuersitate corporum &indiuiduorum, pro varietate causarum, quae vel externae vel internae sunt, pro genii sui magis vel minus maligni indole &symptomatum concursu permultum variet, suosque gradus habeat, tum neque eadem semper auxilia, neque eandem medendi rationem locum inuenire posse in aprico est.